

Liber Secundus Samuelis*
Caput 3: Versus 5
De Egla.[RAB.]Haec est Michol, quae sola uxor dicitur, quia eam David in adolescentia sua primam sortitus est uxorem. Haec in partu dicitur occubuisse, unde in sequentibus scriptum est:Igitur Michol filiae Saul non est natus filius, usque ad diem mortis suae,quia in ipso partu occubuit.